Gaius, quamquam iratissimus erat, nihil tamen dixit quod hōc tempore fratrem reprehendere nolēbat. Statim signum servīs dedit. Tum aliī ex eīs porcum scindēbant, aliī carnem ad convivās portabant. Non omnibus dē porcō datum est: clientibus quidem data sunt pullōrum frustra.
Gaius servō, “Puer,†inquit, “da fratrī meō quoque frustra pullī! Nolī eī dē porcō dāre!â€
Nunc omnēs cibum atque vinum habēbant. Omnēs cenam laudabant. Etiam clientēs quamquam frustra modo habēbant, unā cum ceterīs clamabant, “Euge! Gaius Cornelius cenam optimam dare solet. Nemo meliorem coquum habet. Nonne coquum ipsum laudāre debēmus?â€
Itaque coquus vocatus ab omnibus laudatus est.
Tandem fercula ā servīs ablata sunt. Simul Gaius servōs iussit secundās mensās in triclinium portāre. Servī, quamquam, defessī erant, hūc illūc currēbant. Uvae, mala, pira in triclinium portata sunt. Passum quoque in mensā positum omnibus est datum.